Hľadaný výraz: Mt 12,22-30; Mk 3,22-27; Lk 11,14-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret. 23 Et stupebant omnes turbae et dicebant: “ Numquid hic est filius David? ”. 24 Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”. 25 Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. 26 Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? 27 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. 28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. 30 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.

22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”. 23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; 25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. 27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.

14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae; 15 quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”. 16 Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo. 17 Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. 19 Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; 22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. 23 Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.

1

mail   print   facebook   twitter